- JUSTA Funerea
- JUSTA Funereaapud Plin. l. 10. c. 2. ubi de phoenice ave, Primus ---- de eo prodidit Manilius ---- sacrum in Arabia Soli esse, vivere Annis DCLX. senescentem casiâ turisque surculis construere nidum, replere odoribus, et superemori. Ex assibus deinde et medullis eius nasci primo s. vermiculum: inde fieri pullum: principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam, in Solis urbem et in ara ibi deponere: sunt parentalia s. exsequiae, quibus id nomen a Latinis datum, quia sunt officia sancta iureque debita. Quemadmodum Graeci similiter κηδεῖαν, i. c. funerationem s. parentationem, vocaut ὅσίαν, quasi iustum sanctumque officium: ac parentare dicunt, τὰ νομιξόμενα, vel τὰ συνήθη ποιεῖν, item εναγίσματα, Voss. Barth. tameu Iusta ab Exsequiis distinguit, ad Stat. Theb.l. 9. v. 903.Huic dabis exsequias: atque inter iusta memento,Ne quis inexpertis etc.Ubi ait, Exsequias bono ordine sequuntur Iusta. Vocat autem ibid. vet. Scholiast. Insta, omnem pompam, quâ manes decorantur, et eorum memoriae satis sit. Uri ad l. 9. v. 397. Sollennia sunerum.Ad cineres saltem supremaque iusta tuorum.Et ad l. 6. v. 169.---- quid dona Duces? quid inania ferusIusta Rogis. ----- -----Omnia, quae ad ritus corporis pertment Desimcti. Ibid. Barthius, quidquid ordinario modo seputturae impenditur. Vide hic passim ub de Cadaverum Cura, Exsequiis, Funere, Parentalibus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.